[148] EPISTOLA XLVIII. GEORGIUS DOUZA IANO DOUZAE F. FRATRI. Quod tam diu, amantissime Frater, nihil literarum ad te dederim, non negligentia mea sed occasio prohibuit; cum jam magno itinere peracto salvus & incolumis Bizantium venerim, aliquantulumque temporis hic commorari in animo habeam, tibi saepius DEI volente scribere dabitur. Vivo hic in familia Illustrissimi Domini EDOARDI BARTON S. Reginae Angliae apud Turcarum Imperatorem Oratoris; quo homine meliores reperiri arbitror, ita est erga exteros humanus, erga suos benevolus. Animum ejus erga captivos nullo modo satis mirari possum: interim quod ego hic fui ultra decem tam Belgas quam Anglos exvinctis proprio aere redemit. Nullo itaque modo poenitere me potest quod hic sim, praesertim cum talem patronum invenerim. Eximia ejus eruditio requirit, ut & tute charissime Frater eum per literas meo nomine alloquaris, tuaque poëmata, praecipue notas in Trigam Poëtarum illi transmittas, gratiam tibi hoc modo referet maximam, quandoquidem Dousianum nomen jamdiu illi innotuit. Me etiam de statu vitae tuae nostraeque familiae certiorem facere ne obliviscaris. Vale charissime Frater. STEPHANO, FRANCISCO, reliquisque fratribus salutem precor. Constantinopoli XII. Mai. MDXCVII. |